Наверх ##
1 декабря 2018 10:12 Paucae septimanae abierunt, eum Virum Magnificum, Nobilissimum, Consultissimum, Dn. D. Engelbertum von der Burg, haereditarium in Stotteritz, Sereniss & Potentiss Regi Poloniae, &Electori Saxoniae Consiliarium ab Appelationibus, Electoralis & Ducalis Saxonici Consistorii in hac urbe Assessorem, Facultatis Juridicae Seniorem, Rebus mortalibus exemtum esse, praeco feralis per civitatem indiceret. Corpus beate defuncti ex urbe avectum, prout vivens voluerat fieri, in praedii fui Templo honorifice sepultum quiescit: neque dubium est fore, ut epitaphio apposito nomen, progenies, merita, honores, obitus, &quae alia ibi situm commendare possunt, inscribantur. Quomodo Pietatis officio ultimo, erga maritum vidua, Liberi erga Parentem fecisse fatis videntur. Enim vero, cum Graeci, eosque imitati Romani, in eo loco, quo corpus non erat sepultum ad honorem demortuorum ostendendum, & memoriam conservandam Cenotaphia erigerent, huncue morem postea Christiani secuti sint, haut abs re ad se pertinere existimarunt conjux & liberti Beati Nostri, ut pro more nunc recepto concione exequiali habita defunctus honoraretur, ipsi vero dolorem, quem sentiunt ex ejus obitu lenirent. --- Ищу информацию: von der Borg/von der Borch/von der Burg/Borge. |